Primum, qui omnes fructus agriculturae coelo et terra continent, Jovem et Tellurem; itaque quod ii parentes magni dicuntur, Juppiter, pater appellatur, Tellus, terra mater.
Secundo Solem et Lunam, quorum tempora observantur, cum quaedam seruntur et conduntur.
Tertio Cererem et Liberfum, quod horum fructus maxime necessarii ad victum: ab his enim cibus et potio venit e fundo.
Quarto Robigum ac Floram, quibus propitiis, neque rubigo frumenta atque arbores corrumpit, neque non tempestive florent: itaque pubblicae Robigo feriae robigalia; Florae ludi floralia instituti.
Item adveneror Minervam et Venerem, quarum unius procuratio oliveti, alterius hortorum; quo nomine rustica vinalia instituta.
Nec non etiam precor Lympham, ac Bonum Eventum, quoniam sine aqua omnis arida ac misera agricoltura, sine successo ac bono eventu, frustratio est, non coltura.
 

349.9552719

Via Val Marina 42 ,Località Radicata, Capalbio 

 

©2023 by Radici. Proudly created with Wix.com